- MOGOLES
- MOGOLESGallis les Mogols, populi Asiae, qui ex Tartaria Meridionali profecti, maximam partem Indiae intra Gangem sui iuris fecerunt, versus Boream, sub initium saeculipraeteriti. Unde Mogolum regio, pars Asiae vastissima, quae aliter India vera seu superior Incolis Indostan, Gallis l'Empire du Grand Mogol, sub quo Imperio sunt XL. regna, inter Indum fluv. Sinum Gangeticum, et Caucasum. Terminatur ab Occasu Persiâ, a Septentrione Tartariâ. Urbes eius praecipuae Agra, Lahorium, Dellium, Amedebatum, Cambaia et Surata. Vide India. Ceterum, ut id hîc addam, Tribus Tartarica fuêre. sub imperio Magni Chami, ut loquuntur, quô refertur, quidquid supra Usbekiam et Chinam situm est Tartariae. De cuius tamen seu nomine seu potentia hactenus ne a proximis quidem gentibus quidquam explorari potuit. Donec Russorum Imperator haud pridem expeditos misit viatores, qui ultimum illum Asiae tractum perquirerent. Hi progressi ab Obi fluvio perpetuo versus Orientem tractu tandem pervenerunt, ad celebrem illum murum, quô China a Tartaris Septentrionalibus disterminatur, retuleruntque, varias ibi habitare gentes parvis distinctas regnis et Principatibus, barbaras plerumque et incultas, praecipuam vero Mogolum amplissimam esse nationem, in flavos et nigros distinctam: e quibus Schingais Kan prodiisse dicitur, primus Tartarici Imperii conditor, circa A. C. 1200. Postquam enim Iohannes Unad Cham seu Unkam, Rex Magnae Tartariae Nestorianus, vidisset indies succrescere potentiam Mogolum, statuit eos passim per provincias distribuere, quô sic divisi minus nocere possent. Quod consilium cum innotuisset Mogolibus, divelli a se in vicem nolentibus, ii ex provinc. Karokoram versus Septentrionem, in campestria Bargu migrârunt et tributum Unkamo negârunt: ductu Suko Baduri, cuius filius Temukinus, in aula Unkami, velut obses educatus, at proditionis apud Regem falsô insimulatus ad populares profugit, divinâque simulatâ vocatione ad imperium Rex creatus mutatô nomine, Schinguis Kan, i. e. Rex Regum, appellari voluit. Hic primus, ut dictum, Tartarici Imperii conditor, vod omnium totô Orbe amplissimum fuit, habetur, et barbaros Scythas, Legibus et disciplinâ militari instruxit. Mox exercitu comparatô Unkamum in Tendukanis campis superatum, magnâ ditionum parte spoliavit, atque inde in Persiam Indiamque prolatis Imperii finibus, ad fluvium usque Tigrim ac Volgam cunctispotitus est regionibus. Ex quatuor eius filiis, primogenitus Patri successit, reliqui partem hereditatis nacti ei subesse iussi sunt. Quorum posteri cum mutuis dissidiis colliderentur, res Tartarorum prope collapsas restituit Timurus cognomentô Lenck, i. e. Claudus, vulgo Tamerlanes, atque eos, ad longe maiorem, quam unquam, Maiestatem deduxit, circa A. C. 1370. Sed eô sublatô A. C. 1404. variae mox gentes deficere ac posteros eius opprimere coeperunt. Retinuerunt tamen hi regnum Schagadai et Indiam, filiorumque Timuri natu maximus Scha Kogh, in Turkestana, Schagadaia, Mavaranalharia, Persia, Gasna et Indostana, late regnavit. Ei successerunt Olog Abdel Atif et Abdulla. Divisa postea potentia est A. C. 1470. in Regnum Chorazan et Mawaranachar; e quorum illo Magni Usbekiregnum ortum est: ex hoc Magni Mogolis in India seu Indostana. Cuius conditor fuit A. C. 1526. Babur Rex Mavaranalliariae, qui pulsus A. C. 1500. â Schaibecko in Indiam exulprofugit ac ibi res novas moliri compertus in Persiam se recepit, tantaque in paupertate vixit, ut rusticô opere victum sibi quaerere cogeretur. Tandem a Schacho Thamsao Rege Persarum copiis quibusdam adiutus Indiam expugnavit, quae ab illo tempore Regnum Magni Mogolis, dicta fuit a Tartaris, uti diximus, propriô nomine sic appellatis. Successit Baburo A. C. 1530. filius Homaion, quem ex India, ultra Gangem, quae hodie Bengala et Potana, adveniene Tzeer-Khan torâ iterum Indiâ expulit: Verum hunc idem Schach-Thamasus primum in Regnum Candaher et Kabul A. C. 1550. et quinquennio post, in ipsam Indostanam restituit. Sed sextô Regnimense, cum fractis cervicibus repente exspirâsset, successorem habuit A. C. 1555. filium Acbar, qui Regum evasit potentissimus ac multis praeclare gestis, A. c. 1606. regni 50. obiit. Eum excepit Selimus Muhammedes Schi-Hagir et huic, inter maximas turbas A. C. 1627. Chorum cognomine Cha-gean; quô, post diuturnum et gloriosum regimen, tandem in carcerem coniectô, fratribusque pulsis et occisis, filius eius Aureng-Zeb thronum invasit, cuius historiam exactamk habes, apud Ioh. Bapt. Tavernier. Itiner. Persiae et Indiae Gallice conscripto. Coetera vide apud Georg. Hornium Orb. Imp. p. 290. et 300.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.